- BASILIDES Alexandrinus
- BASILIDES AlexandrinusMenandri discipulus, cum Saturnino, quorum hic Syriam, ille Aegytum conspurcavit, A. C. 130. Adriani Imperatoris temporibus vixit. Docuit unum esse Deum Patrem, ex hoc natum esse Νοῦν, ex hoc Λόγον, ex hoc Φρόνησιν, ex hoc Σοφίαν καὶ Δύναμιν. Ex his, virtutes Principes et Angelos primum condidisse caelum. Ex hoc alios atque alios, subinde derivatos usque dum 365. caeli fabricarentur. Docuit, Primogenitum Patris Νοῦν missum esse, ut credentes sibi in libertatem assereret, nec tamne crucifixum esse, sed eius locô Simonem Cyrenensem. Docuit animam solum servari, non corpus. Inter cetera, contendit confessionem in persecutione esse ἀδιἁφορον, et negationem fidei non esse peccatum. Refutatus ab Agrippa Castore, viro illius aevi celeberrimo. Euseb. l. 4. c. 8. Iren. l. 2. c. 23. de Haeret. Epiphan. haer. 23. Coeterum obtegendae dogmatum suorum pravitati, mysteriorum arcane habendorum praetextu, ut et alii Haeretici, non incommode abutebatur. Ita enim Epiphanius de illo Haer. 24. Sed et idem Circulator; Nos, inquit, sumus homines, alii vero omnes sue, et canes, et ob id dixit: Ne proiciatis margaritas ante porcos, neque date sanctum canibus. Occultat namque suam iniustitam ab his, qui mente praediti sunt, revelat autem ipsius Schola his, qui ab ipso decepti sunt, etc. Et Epiphaniô antiquior Irenaeus l. 1. c. 23. Basilidianos decrevisse refert, Non opportere omnino ipsorum mysteria effari, sed in absconditis continere per silentium. Eosdem non esse alias peccatorum poenas, nisi transcorporationes animorum post mortem, statuisse, auctor est Origenes contra Celsum, item in Matthaeum c. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.